- VALETUS
- VALETUSapud recentioris aevi Scriptores, nomen est, quô Magnatum filii, Militare cingulum nondum adepti, insigniebantur; contractum ex Vasseletus, uti vocabantur Vaslallorum, qui iidem olim cum iis, qui Milites postmodum dicti fuêre, filii. Et quidem Magnatum filios sic passim indigitant Francici Anglicique Scriptores. Eadem nomenclatura Imperatoris Constantinopolitani filium Villharduinus donat, ad quem Notas vide Car. du Fresne. Quia vero Valetti Militibus ipsis in occasionibus bellicis ministrabant, eorumque arma ac scuta deferebant, inde et Armigeri et Scutiferi audiunt passim; horum nomenclatura data deinceps honoratioribus famulis est, quod hodieque apud Gallos obtinere constat. Vide eundem Auctorem in Glossario, et hîc ubi de Armigeris, Militibus, et Scutiferis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.